monumenta.ch > Ambrosius > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 36
Turbatae igitur quod studio dilectionis urgeat nuptias Sponsus, dicunt: Quid faciemus sorori nostrae in die qua loquetur in ea ? vel, ut Symmachus, qua loquetur ei; hoc est, sponsalium celebritate solet fieri collocutio, et confirmatio nuptiarum. Quid ergo faciemus, dicunt turbatae, quia urgetur coniunctio spiritalis? A tantis nuptiis excusare non possunt; nemo enim est qui copulam vel animae et Spiritus, vel Christi et Ecclesiae non beatam putet. Sed quia plenitudo Verbi vel Spiritus sancti vibrat et fulget, et nihil est quod illis possit aequari, ideo differre desiderant; ut illa dilatione vel anima, vel Ecclesia possit esse perfectior.